Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
0900 Geiselstellung an Rollo durch die Engländer
Name
0900 Geiselstellung an Rollo durch die Engländer
Datum/Zeitangabe
10. Jh.
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
Dudo of St. Quentin, De gestis Normanniae ducum 2 (PL 141:643)
Quellentext
flexisque genibus dixerunt: "Dacorum potentissime, nos regi Alstemo pacifica et concordare, quia inconsulti contra regem praevaricati sumus, fidelitatis vincula rumpentes quam ei promisimus. Nos ei obsides conservandae fidei dabimus, hincque ei sponte incumbentes fideliter serviemus." Rollo vero his auditis ad regem Alstemum ivit, et quod Angli retulerunt regi intimavit. Tunc rex motus pietate quondam suorum dixit: "Ne flagelletur respublica diutius, si consulis, o amice, ad serviendum nobis eos obsidibus datis recipiam." Tunc Rollo: "Tu, domine, obsides perseveraturae tibi fidei recipe. Ego vero advena, non cognoscens mores Anglorum, permansurae fidelitatis mihi obsides recipiam." Illico Anglorum quisque offensus comes, onera offensionis et poenitentiae deportans, regi unum, et Rolloni alterum obsidem dederunt. Sicque flagellati dudum, et pacificati per Rollonem quieverunt. ......Rollo autem semper memor visionis, precibus regis non acquievit, verum quae suae sortis erant, obsidibus ante regem conductis, vultuque sereno dixit: "Talionem modo, domine rex, pro bonis quae mihi Walgris impendisti, reddidi. Regnum quod mihi ultro dedisti, per hunc mucronem duodecim libras auri capulo habentem, reddo tibi. Quin etiam obsides, qui mei juris sunt, et qui astant, jube recipi; praecavens ne patrum suorum et avorum perfidia te iterum respuendo decipiat."
Quellenart
Chronik
 
#2
Quellenangabe
William of Jumieges, Hist. 2.13 (PL 141:798)
Quellentext
Quo cum venisset, rebelles expugnans, cum austeritate coercuit, acceptisque obsidibus regi suo pronos effecit. Exhinc iterato electa juvenum multitudine, cum magnis muneribus a rege sibi collatis, in Franciam remeat, statim comites exercitus sui dividens
Quellenart
Chronik
Akteur
 
#1
Rolle
(Keine Auswahl)
Religiöse Konstellation
(Keine Auswahl)
Art der Übereinkunft
(Keine Auswahl)
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
(Keine Auswahl)
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Geschlecht
(Keine Auswahl)
Antritt der Vergeiselung
(Keine Auswahl)
Schicksal der Geiseln
Terminus