Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
1111 Geiselstellung an König Heinrich V. durch Papst Paschalis II.
Name
1111 Geiselstellung an König Heinrich V. durch Papst Paschalis II.
Datum/Zeitangabe
1111
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
Ann. Hildesheim, s.a. (PL 141:597) [MGH, p. 61]
(PL 163:12) Mansi 20:977 (Notitia ex conciliis)
Quellentext
Quo peracto, 2 Idus Februarii Rome ab apostolico honorifice excipitur. Datis autem utrimque obsidibus, in aecclesia beati Petri consident, super negociis aecclesiasticis tractaturi
legatos quosdam Romam direxit, qui jurejurando firmaverunt domni papae Paschalis legatos secure ducere, ac reducere et regem ipsum sacramento firmare, omnem Ecclesiarum investituram penitus abdicare, obsides etiam dare, ne ad hoc flagitium iterum rediret, et res ecclesiasticas et regalia ac beati Petri patrimonia libera et quieta omnino dimittere, obsides etiam dare pro securitate, cum ad coronandum eum ad Beati Petri basilicam exiret. Postea ex parte ecclesiae a laicis viris firmatum est, si ista quae promissa sunt jam dictus rex observaret, quod domnus noster cum benigne susciperet, et ei diadema regni imponeret, et coronatus, si vellet, urbem intraret. Pro transitu etiam pontis obsides accepit, pro quibus sacramentum exhibuit, quod in ipso die Dominico, si pontem transiret, eos in liberam nostrorum restitueret potestatem. His igitur omnibus sacramentis ex parte peractis, et obsidibus datis, cum ad coronandum eum ad ecclesiam Beati Petri papa exiret, postpositis sacramentis et obsidibus, eum in ipsa ecclesia cum episcopis et cardinalibus et multis Romanis violenter cepit, et in captione arctissima detinuit.
Quellenart
Annalen
 
#2
Quellenangabe
Ekkehard of Aura, Chron., s.a. and s.a. 1116
AASS 13 Jan (note)
Quellentext
Qua conventione facta, dimissis legatis et obsidibus utrimque [missis ita C. E. ], rex hilariter ad Urbem properat; domnus autem apostolicus cum omni clero immo tota Roma se in ejus occursum adnornat (Feb. 11-12)....1116 obsides et oscula in ipsa beati sancti 4. Petri aecclesia domnum papam tenuisse captum (Cardinal-bishop Cuno's excommunication)
De Henrico agit Gobelinus æta. 6. cap. 58. an. IIII. aitque inter obsides ab Henrico V. Pontifici datos vnum fuisse Henricum fratrem Frederici Comitis Westfaliæ de Arnsburg.
Quellenart
Chronik
 
#3
Quellenangabe
Sigibert of Gembloux, Chron., s.a. (PL 160:237)
Quellentext
Pro his omnibus implendis papa regi obsides dedit
Quellenart
Chronik
 
#4
Quellenangabe
Joannes Marsicanus, Epp. ad Ricardum Albanensem eps (PL 160:1038; PL 162:405)
Quellentext
Cum igitur Henricus, Teutonicorum rex, gSutrium pervenisset, legatos quosdam Romam direxit, qui jurejurando firmaverunt, domni papae Paschalis legatos secure ducere, et regem ipsum sacramento firmare, omnem ecclesiarum investituram penitus abdicare, obsides etiam dare, ne ad hoc flagitium iterum rediret, et res ecclesiasticas, et regalia, ac beati Petri patrimonia libera et quieta omnino dimittere, obsides etiam dare pro securitate, cum ad coronandum eum ad beati Petri basilicam exiret. Postea ex parte Ecclesiae a laicis viris firmatum est, si ista quae promissa sunt, jam dictus rex observaret, quod dominus noster eum benigne susciperet, et ei diadema regni imponeret, et coronatus, si vellet, Urbem intraret. Pro transitu etiam pontis obsides accepit, pro quibus sacramentum exhibuit, quod in ipso die Dominico si pontem transiret, eos in liberam nostrorum restitueret potestatem. His igitur omnibus sacramentis ex utraque parte peractis et obsidibus datis, cum ad coronandum eum ad ecclesiam B. Petri papa exiret, postpositis sacramentis et dimisis obsidibus, eum in ipsa ecclesia cum episcopis et cardinalibus, et multis Romanis violenter cepit, et in captione arctissima detinet. Romani vero, post alterum diem collecti, in hostes Ecclesiae impetum facientes, de porticu fugere complulerunt, interfectis multis de suis, et perditis equis, tentoriis, pecuniis, et infinita supellectili.
Quellenart
Brief
 
#5
Quellenangabe
Peter of Pisa, Vita Paschalis II. papae 14 (PL 163:20)
Quellentext
Deliberata est itaque ei ecclesia, et omnes munitiones circumquaque sitae; et in hac deliberatione obsides dedit, videlicet nepotem suum et alios barones ostendendo fidem servaturum, quam penitus male servavit.
Quellenart
Gesta
 
#6
Quellenangabe
Letter of Paschal II to Henry V (PL 163:291) [Mansi 20:1094]
Quellentext
Miramur etiam quod dati a nobis obsides dure, ut audivimus, turpiter tyranniceque tractentur; quae profecto non parum ad sublimitatis vestrae injuriam spectant.
Quellenart
Brief
 
#7
Quellenangabe
Gesta abbatum Trudonensum 11.1 (PL 173:160)
Quellentext
episcopis et presbiteris, diaconibus et omnibus clericis Romanorumque nobilioribus et populo innumerabili, fidem subito rupit, sacramenta interposita postposuit, datos obsides vilipendit, manusque sacrilegas tam ipse quam sui in domnum papam, christum Domini, injecit, et in omnes qui capita videbantur esse aecclesiastici ordinis atque Romani populi
Quellenart
Gesta
 
#8
Quellenangabe
Chron. Cassinense 4.35, 37 (PL 173:860, 862); Gobelinus, 6, c. 58, a. 4
Quellentext
Obsides pro securitate pontificis rex dare pollicitus est proxima quinta feria, et secure mitteret ad insulam in potestate papae, Fridericum ducem nepotem suum, Brunonem episcopum Spirensem, Chonradum nepotem comitis Herimmanni, et filium ejus, et Heinricum fratrem comitis Friderici. Obsides si recepisset, redderet in die coronationis suae transito ponte; et si forte coronatus non fuisset, aut non transisset, similiter redderet apud castellum sancti Angeli...Obsides autem, nisi effugerent, redderet altero die post coronationem; si per papam remanserit ut non coronetur, similiter reddet. ...37. Igitur ubi pontifex imperatorem venisse cognovit, directis nuntiis securitatem ab eo et obsides expetebat. Cui caesar obsides tradens, et ab eo obsides recipiens, jurejurando firmavit de ipsius apostolici vita, de honore, de membris, de mala captione, de regalibus etiam et patrimoniis beati Petri, et nominatim de Apulia, Calabria, Sicilia, ac Capuano principatu;
Akteur
 
#1
Rolle
(Keine Auswahl)
Religiöse Konstellation
innerchristlich
Art der Übereinkunft
(Keine Auswahl)
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
(Keine Auswahl)
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Geschlecht
(Keine Auswahl)
Antritt der Vergeiselung
(Keine Auswahl)
Schicksal der Geiseln
Terminus