Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
0900 Geiselstellung an Bischof Atto von Vercelli
Name
0900 Geiselstellung an Bischof Atto von Vercelli
Datum/Zeitangabe
10. Jh.
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
Atto of Vercelli, Epp. 11 (PL 134:120-24)
Quellentext
Novit charitas vestra, quia nostri principes et domini, gloriosissimi scilicet reges, dum hostilem se dicunt suspicari impetum, nostra, scilicet episcoporum contra haec quaerunt suffragia, nec nostris contenti pollicitationibus, nec de fidelitate juramento firmata confisi, obsides insuper a nobis pro eo accipere ut nuper audistis omnino laborant. Quid vestrae sanctitati super hoc visum fuerit, nobis exponere vestris sacris apicibus, quia simul nunc apte loqui non possumus, non dedignemini. Si praefati obsides a nobis dandi sunt, vel si denominati se pro nobis obligari noverint, quid agendum sit, aut si consenserint, quo pacto, aut cum qua securitate hoc fieri oporteat, Si scriptis haec conventio adnotari conveniat, vel si verbis tantummodo credatur communibus, si terminus sit imponendus, vel in quantum, aut si subreptum in aliquo principibus de nobis fuerit, quod violaverimus propositam sponsionem, pro qua praefati obsides dari jubentur, qualiter convinci vel defendi debeat, aut quae lex vigorem in talibus obtineat, utrum ecclesiastica, an etiam mundana, vel quibus testibus eadem conventio approbetur, si inter se diversae partes dissenserint manifestissime propalari, si fieri potest, humiliter exposcimus....Quidam vero nimium in se confidentes, ea quidem promittunt, quae suae non sunt potestatis, et pro tali pollicitatione obsides ponunt, quam illis vix adimplere permittitur. Quis enim de se praesumere audeat, vel quis de se poterit esse securus? Quis promptior de alicujus unquam poterit esse fidelitate...Et certum est apostolos eo jam tempore plus eos diligere Dominum, quam vos omnes propinquos. Et ideo qui pro illius tunc non sunt retenti amore pro nullis utique starent obsidibus. Multos quoque audivimus et vidimus post datos obsides irritam fecisse sponsionem. Quosdam vero etiam absque datis obsidibus usque ab mortem fidem servasse. Verumtamen si talis expetenda est obligatio, a stolidis et perversis Deumque non curantibus tantummodo exigenda est. Vir autem prudens et catholicus, quae pro Dei omnipotentis timore suaeque animae periculo non custodit, pro nullis poterit servare obsidibus. Cavendum est ergo hoc omnibus Christianis, sed pontificibus nullo modo aestimo praesumendum. Sicut enim apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum rursus ad
 
#2
Quellenangabe
Atto of Vercelli, Polypticum 3 (PL 134:863, 883)
Quellentext
Praevalidaque cui munimina extant, obsidibus aut premunt, aut eximere nituntur.
Akteur
 
#1
Rolle
(Keine Auswahl)
Religiöse Konstellation
(Keine Auswahl)
Art der Übereinkunft
(Keine Auswahl)
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
(Keine Auswahl)
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Geschlecht
(Keine Auswahl)
Antritt der Vergeiselung
(Keine Auswahl)
Schicksal der Geiseln
Terminus