Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
0760 Geiselstellung an Pippin den Jüngeren durch Herzog Waifar von Aquitanien
Name
0760 Geiselstellung an Pippin den Jüngeren durch Herzog Waifar von Aquitanien
Vorausgegangener Konflikt
Streit um Kirchengüter in Aquitanien
Datum/Zeitangabe
760
Inhalt/Kommentar
Nachdem es zwischen Waifar und Pippin zu einem Streit über fränkisches Kirchengut in Aquitanien kommt, folgt der erste von insgesamt acht Kriegen Pippins gegen Waifar. Am Ende dieses ersten Feldzuges leistet Waifar einen Eid und stellt mindestens zwei Geiseln, darunter die Grafen Adalgerius und Itherius.
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
Annales qui dicuntur Einhardi, MGH SS rer. Germ. 6, S. 19.
Quellentext
Cumque in loco, qui Tedoad vocatur, positis castris consedisset, Waifarius bello certare non ausus missa ad regem legatione spondet se imperata facturum, ecclesiarum iustitias redditurum, obsides qui imperarentur daturum; dedit etiam duos de primoribus gentis, Adalgarium et Itherium. Et hoc facto commotum contra se regis animum adeo mitigavit, ut statim bello desisteret. Nam acceptis obsidibus, qui ad fidem promissionibus faciendam dati sunt, rex bello abstinuit domumque reversus dimisso exercitu in villa Carisiaco hiemavit, in qua et natalem Domini et pascha celebravit.
DCCLXI. Waifarius dux, quamquam obsides dedisset, sacramenta iurasset, satius tamen ratus, si de inlato sibi anno superiore bello ultionem exigeret, exercitum suum, qui Francorum possessiones popularetur, usque ad Cabillonem civitatem fecit accedere.
Quellenart
Annalen
 
#2
Quellenangabe
Annales regni Francorum, MGH SS rer. Germ. 6, S. 18.
Quellentext
Et cum haec vidisset Waifarius, misit missos suos, Otbertum et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Eitherium regi Pippino, ut omnia redderet, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis. (...)
DCCLXI. Waifarius dux Aquitaniorum, minime cogitans de obsidibus vel de sacramentis suis, quasi in vindictam supra Pippinum regem exercitum misit, qui ad Cavalonum civitatem venerunt.
Quellenart
Annalen
 
#3
Quellenangabe
Fredegar, Chronicarum continuationes, 41, MGH SS rer. Merov. 2, S. 186.
Quellentext
Waiofarius princeps Aquitanie per legatos suos pacem supplicans, sacramenta vel obsides ibidem donat, et omnes iustitias, quos praefatus rex Pippinus per legatos suos ei mandaverat, in placito instituto facere deberet.
Quellenart
Chronik
 
#4
Quellenangabe
Ado von Vienne, PL 123, 124.
Quellentext
Ob quam causam Pippinus rex egressus, pervenit usque ad locum qui vocatur Todoat. Istic Waifarius per legatos suos omnia promisit se redditurum. Anno Incarnationis Domini septingentesimo sexagesimo, acceptis obsidibus, rex reversus est. At Waifarius promisit, sed minime perfecit. Reversus iterum Pippinus rex et cum eo filius Carolus plurima catella Aquitanorum cepit, Burbontis, Cantela Clarimontis, quod incendio concremavit.
Quellenart
Chronik
 
#5
Quellenangabe
Regino von Prüm, Chronicon, MGH SS rer. Germ. 50, S. 46.
Quellentext
Quod cum cognovisset Waifarius, timore perterritus mittit legatos, Otbertum et Dawinum et dedit obsidem Adalgarium suum propinquum et mandavit Pippino se omnia redditurum, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis; et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha similiter.
Anno Dominicae incarnationis DCCLXI Waifarius minime cogitans de obsidibus et sacramentis datis, ut se vindicaret de iniuria, quam a Francis preterito anno fuerat perpessus, exercitum misit, qui usque ad Cabillonem civitatem venerunt vastantes omnia.
Quellenart
Chronik
 
#6
Quellenangabe
Ekkehard von Aura, Chronicon universale, PL 154, 841.
Quellentext
dedit etiam obsides duos de primoribus gentis Adalgarium et Itherium. Quibus acceptis, rex a bello abstinuit, domumque rediit (...)
A. D. 761. Waifarius licet obsides dedisset et sacramenta iurasset, satius tamen ratus, si de illato sibi bello superiori anno ultionem exigeret, exercitum, qui Francorum possessiones popularetur, usque ad Cabillonem civitatem fecit accedere.
Quellenart
Chronik
 
#7
Quellenangabe
Gottfried von Viterbo, Pantheon 17, PL 198, 928.
Quellentext
Non multo post Guaifarium magnum Aquitaniae ducem praelio pressit, et obsides dare coegit.
Quellenart
Chronik
 
#8
Quellenangabe
Annales Mettenses priores, MGH SS rer. Germ. 10, S. 50f.
Quellentext
Cum haex vidisset Waifarius, direxit nuntios, Autbertum scilicet et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Iterium, spopondens se sub iureiurando, ut quod quondam malo ordine commiserat contra dominationem regis Pippini, secundum iudicium et legem emendare deberet.
Quellenart
Annalen
 
#9
Quellenangabe
Ademar of Chabannes, Chronicon I, 58.
Quellentext
Quod videns Waiferius timore plenus misit Otbertum et Cladinum comites regi Pipino, deditque ei obsides Adalgerium et Iterium comites, ut omnia redderet quae rex Pipinus quaerebat in causis ecclesiasticis. Et celebravit Natale et Pasca in Carisiaco rex Pipinus. Tunc Waiferius dux minime cogitans de obsidibus vel de sacramentis suis, supra Pipinum regem exercitum commovit quasi in vindictam, venitque usque ad civitatem Cavalonnum.
Quellenart
Chronik
Akteur
 
#1
Name, Titel/Rang
Pippin III. (der Jüngere), König der Franken (* 714/715, † 768)
Rolle
Vertragspartner
Zugehörigkeit
Franken
Dynastie
Karolinger
 
#2
Name, Titel/Rang
Waifar, Herzog von Aquitanien († 768)
Rolle
Vertragspartner
Zugehörigkeit
Aquitanien
Religiöse Konstellation
innerchristlich
Art der Übereinkunft
Unterwerfung
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
(Keine Auswahl)
Anzahl der Geiseln
mind. 2
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Name, Titel
Adalgerius, Graf
Zugehörigkeit
Aquitanien
Geschlecht
männlich
Stand
Adel
 
#2
Name, Titel
Itherius, Graf
Zugehörigkeit
Aquitanien
Geschlecht
männlich
Stand
Adel
Antritt der Vergeiselung
ja
Schicksal der Geiseln
Terminus
Semantisches Feld 'Sicherheit'
pax
Terminus 'Übereinkunft'
iureiurare, sacramentum