Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
1098 Geiselstellung an Gottfried und Raimund de Bouillon durch Omar, Emir von Azaz
Name
1098 Geiselstellung an Gottfried und Raimund de Bouillon durch Omar, Emir von Azaz
Vorausgegangener Konflikt
40
Datum/Zeitangabe
1098
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
William of Tyre, Chronicon 7.3 (CCCM 63)
Quellentext
Et ut verbis eius pleniorem haberet fidem et nulla ex parte de eius promisso dubitaret, filium suum ei destinat obsidem, orans et petens ut a presenti eum solvat periculo, condignam pro meritis tempore oportuno retributionem percepturus.
Quellenart
Chronik
 
#2
Quellenangabe
Albert of Aix, Hist. 5.9, 10, 15, 24, 32 (PL 166:517-29)
Quellentext
CAP. IX.-- Mahumet, filius principis, duci Godefrido datur obses: columbae foederis nuntiae emittuntur. Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur. Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit. His ita promissis, diem certam statuit ... [X] At Boemundus et Reymundus vehementi invidia indignati sunt, quod ipse princeps de Hasart primum ad Godefridum mittens, foedus inierit, filiumque suum sibi obsidem mutuae fidei dederit: et ideo omnino se in hanc ducis expeditionem proficisci recusarunt...[XV].-- Baldewinus confluentes ad se Christianos donis plurimis munerat, Turcos edomat. Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et igno...CAP. XXIV.-- Sansadonias matrem cum filiis redimit; Winemarus reducitur; Mahumet obses diligenter custoditur; navigia reparantur.... Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat....CAP. XXXII.-- Quomodo quaestio facta est de lancea Dominica, et quomodo puer Mahumet obses mortuus, et a Godefrido duce patri honorifice remissus....Dum hae obsidiones circa Marram, Tortosam et Archas fierent, puer Mahumet, qui a principe de Hasart, patre suo, Antiochiam obses missus fuerat, fidei et custodiae ducis Godefridi commendatus, aegritudine correptus obiit. Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre. Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex vero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre ejus Baldewino permansit.
Quellenart
Chronik
 
#3
Quellenangabe
Raymond of Aguilers, (cit. Kohler) [RHC pp. 264-65]; b. al-'Adim, Zubda, 2:141 (cit. Kohler, Dajani); Kemal ad-Din, p. 586 (cit. Runciman)
Quellentext
Haec autem ubi a Turcis cognita sunt, ab obsidione discedunt. Ut vero ad Asa exercitus noster pervenit, sucepit dux obsides de castello pro fidelitate deinceps, et comes cum grandi dispendio sui exercitus, Antiochiam reversus est.
Quellenart
Chronik
Akteur
 
#1
Rolle
(Keine Auswahl)
Religiöse Konstellation
(Keine Auswahl)
Art der Übereinkunft
(Keine Auswahl)
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
(Keine Auswahl)
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Geschlecht
(Keine Auswahl)
Antritt der Vergeiselung
(Keine Auswahl)
Schicksal der Geiseln
Terminus