Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
1097 Geiselstellung an Gottfried von Bouillon durch Alexios I. Komnenos
Name
1097 Geiselstellung an Gottfried von Bouillon durch Alexios I. Komnenos
Datum/Zeitangabe
1097
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
William of Tyre, Chronicon 2.11-12 (CCCM 63)
Quellentext
IInstat ergo propensius ut sibi ducis prius reconciliet animum, monens et ; exhortans attentius ut, recepto filio suo Iohanne Porfirogenito, quem ei pro ; **obside** dirigebat, ad se sine aliquo mentis scrupulo ingrediatur....(12) Egressi ergo a domino imperatore, sumpta ad tempus licentia, in castra reversi sunt, unde Iohannem, imperatoris filium, quem usque ad domini ducis reditum **obsidem** in castris detinuerant, cum honesto comitatu ad patrem remiserunt
Quellenart
Chronik
 
#2
Quellenangabe
Albert of Aix, Hist. 2.14-17 (PL 166:418-20)
Quellentext
CAP. XIV.-- Imperator, promissis obsidibus, ducem ad se invitat, et quid ipse dux legatis Boemundi responderit. Crastina vero luce exorta, ex praecepto ducis exsurgens populus, terram et regnum imperatoris perlustrans, curriculo dierum sex graviter depraedatus est; ut vel sic saltem impteratoris suorumque superbia humiliari videretur. Quo cognito, imperator tristari et dolere coepit, quod terra et regnum sic dissiparetur. Qui statim accepto conislio, duci legationem misit, quatenus praedam et incendium prohiberet, et in omnibus illi satisfaceret, in haec verba loquens: <> Quod benigne dux annuit, si tales darentur obsides, quibus credere possit de vita et salute sua; et sic procul dubio ad eum descendens, libenter sibi et viva voce et ore ad os loqueretur....[p. 418] CAP. XV.-- Filio imperatoris obside accepto, dux curiam ingreditur. Imperator vero Boemundi hanc novam legationem et suggestionem intelligens, ducem ac ejus amicos amplius de concordia sollicitabat, quatenus, si ei placari vellet, et terram ejus pacifice pertransire, sibi vero facie ad faciem praesentari in colloquio, dilectissimum filium suum, Joannem nomine, sibi obsidem daret; et omnia necessaria cum emendi licentia sibi suisque accommodaret. Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro...[XVI] Crastina vero luce exorta, Cunonem comitem de Monte acuto, et Baldewinum de Burg, viros nobilissimos, et in omni verbo disertissimos, jussit coram adesse, quos ad suscipiendum obsidem filium imperatoris confidenter direxit: quod actum est. Abducto ergo jam obside filio imperatoris, ac in potestatem ducis suorumque fideli custodia constituto, dux sine dilatione navigio per brachium maris Constantinopolin advectus est....XVII. Pace et concordia inter imperatorem et ducem hac conditione firmata quam diximus, dux in hospitia aedificiorum in brachio maris relatus, hactenus obsidem filium imperatoris honorifice remisit, certus ultra de fide et amicitia ab imperatore suscepta.
Quellenart
Chronik
Akteur
 
#1
Rolle
(Keine Auswahl)
Religiöse Konstellation
innerchristlich
Art der Übereinkunft
Garantie/Bürgschaft
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
Ja
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Name, Titel
Johannes Komnenos
Zugehörigkeit
Byzantiner
Geschlecht
männlich
Antritt der Vergeiselung
ja
Schicksal der Geiseln
Terminus