Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit

639 Dokumente in 'Geiselstellungen von der Antike bis zur Neuzeit'
Name
 
1096 Geiselstellung an König Coloman von Ungarn durch Gottfried von Bouillon
Name
1096 Geiselstellung an König Coloman von Ungarn durch Gottfried von Bouillon
Datum/Zeitangabe
1096
Quellenangabe
 
#1
Quellenangabe
William of Tyre, Chronicon 2.3 (CCCM 63)
Quellentext
Tandem post multam hinc inde sibi mutuo familiaritatem exhibitam placuit ut, datis obsidibus de numero nobilium electis, omni rancore deposito et pace plenius reformata, regni aditus duci et suis legionibus panderetur...Rex ergo, ut tantorum virorum legionibus intromissis fidem haberet pleniorem, ne forte occasione qualibet de virtute sua et numero confisi regnum turbare presumerent, dominum Balduinum, ducis fratrem, cum uxore et familia obsidem petit...Cui dux grato concurrens assensu, fratrem legibus complacitis obsidem tradit et immissis legionibus regnum ingressus est...Rex vero proficiscentem exercitum equis pene passibus cum ingentibus suorum copiis, obsides se cum deducens, ex latere sinistro comitabatur, paratus ut, siquid forte seditionis emergeret, per eius presentiam continuo sedaretur... Vix que plebs enavigaverat et de principibus nonnulli, et ecce rex cum ingenti suorum comitatu subitus affuit, dominum Balduinum et uxorem eius et alios simul obsides in manu domini ducis, sicut ab initio condictum fuerat, resignavit et donis uberibus tam dominum ducem quam reliquos honorans principes, reversus est.
Quellenart
Chronik
 
#2
Quellenangabe
Albert of Aix, Hist. 2.4-7 (PL 166:412-14)
Quellentext
Tandem repertum est consilium et duci declaratum quomodo, nisi darentur obsides viri egregii et primores exercitus, nullus sibi suisque concederetur transitus, ne aliqua occasione assumpta, in virtute tam innumerabilis gentis terram et regnum amitteret. His auditis, dux voluntati regis in omnibus cessit, et obsides quos petebat dari non abnuit, hac tamen conditione ut ultra peregrinorum exercitus, tam praesens quam futurus, per terram ejus transiret sine aliquo obstaculo, et pacifice mutaret vitae necessaria. Nec mora, percussit rex foedus cum duce, percusserunt et universi principes regni sui in jurejurando non ultra nocere peregrinis transituris. His ergo sic utringue in vera fide firmatis, rex ex consilio suorum requisivit Baldewinum, fratrem ipsius ducis, obsidem fieri, uxorem quoque ac familiam ejus....Collocatis itaque tentoriis, dux de regno Hungariae reductus, et suis restitutus est, referens quantam ei rex curam et honorem exhibuerit, et omnia, quae cum rege et principibus ejus pactus sit, et quomodo frater ejus Baldewinus a rege in obsidem cum uxore et familia requisitus sit, donec populus cum silentio et pace transeat, alio qui nullam sibi dari licentiam transeundi. Et post pauca statim admonuit fratrem suum Baldewinum, obses fieret pro populo, sicut decretum erat. Qui vehementer coepit reniti et contradicere, donec dux haesitatione illius turbatus, constituit, ut ille curam exercitus Dei gereret, et ipse pro fratribus obses fieri non dubitaret. Tandem Baldewinus omni mentis suae fluctuatione exclusa, concessit obses fieri, et exsilio pro salute fratrum suorum transferri. CAP. VI.-- Obsidibus datis, qualiter Hungariam transierint. Igitur tam praeclaro principe jam obside facto, et rege una cum illo in Pannoniam regresso, universus exercitus ex jussu et concessu regis per pontem trans paludem intromissus est, et ad fluvium Lintax castrametatus...[p. 413] . Ubi congerie lignorum composita, et plurima viminum copulatione facta, eumdem fluvium trajecerunt, assidue rege cum validissima manu equitum a sinistris gradiente una cum Baldewino et caeteris obsidibus, quousque ad locum, qui dicitur Francavilla, perventum est. Illic per tres dies remorati, vitae necessaria, et quibus indigebat exercitus, pretio mutuantes, cum omnibus Malevillam descenderunt...CAP. VII.-- Ubi rex obsides reconsignat, et qualiter rex Graeciae ducem per internuntios interpellaverit. Vix enavigavit populus et eorum princeps, et ecce rex cum omni apparatu suo, et fratre ducis Baldewino, ejusque uxore et cunctis obsidibus adfuit, quos ibidem in manu ducis restituit. Ac dehinc nimia dilectione commendato duce fratreque ejus in donis plurimis et osculo pacis, in terram regni sui reversus est.
Quellenart
Chronik
Literatur (Auswahl)
Runciman, HC, 1:148
Akteur
 
#1
Rolle
(Keine Auswahl)
Religiöse Konstellation
innerchristlich
Art der Übereinkunft
Geleit
Weitere Sicherheitsinstrumente
Befristung
Ja
Personenangaben zu den Geiseln
 
#1
Geschlecht
(Keine Auswahl)
Antritt der Vergeiselung
ja
Schicksal der Geiseln
Terminus